Tommaso Campanella, De sensu rerum, p. 61

Precedente Successiva

erat. Caetera inspicite et admiramini o mortales! Ad ultimum iam
responsum erat hic, et in defens. quod non omne sentiens debet dici
Animal, nisi organis animasticis sit decoratum, et spiritu regente
inhabitetur. Nec sensum esse organorum, cum haec sint viae obiectorum
ad sentientem animam: sed perceptionem sensibilis ex illata passione,
quam omne patiens percipit ut quod iuvat, et quod nocet sentiendo,
conservari queat.
Caput XIV.
Positio Aristotelicorum de sensu, sensoriis et sensatione.
~ Nolunt Peripatetici omnem sensum esse tactum, sed
gustum duntaxat confitentur: ponuntque sensus
exteriores quinque, et animali tantum convenire;
Ostenduntque ex obiectis diversis. Nam oculus colores
tantum percipit; Auris sonos: nasus odores:
gustus sapores; Tactus qualitates tangibiles: Nec
potest alterius alter sentire obiectum: Sunt ergo diversae res. Quod
etiam inde patet, quoniam diversis sunt affixi partibus organicis. Et
quilibet sensus proprium informat sensorium, sicut anima corpus totum;
itaque plures formas partiales ponunt. Praeterea ait Aristoteles ,
quod cum oculus omnes fit percepturos colores, oportet illum nullis
esse coloratum, alioquin eos percipere non posset; intus enim existens
prohibet extraneum. Sunt ergo sicut cera omnino informis, ut possit
formas recipere. Hinc adfirmat sensum nullum Ens actu esse, sed puram
potentiam passivam, nullo modo actum. Ergo ut materia, quae
ideo est informis, ut omnes recipiat formas, estque pura potentia apta informari substantia, qualitate, quantitate, quia ipsa non est quid, nec
quale, nec quantum. Ex quo postea deducit omnem vim sensitivam
esse incorpoream, quoniam corpora sentit: Estque forma corporis,
non corpus, alias esset informatum. Item fieri vult sensum per informationem,
ita quod species formaeque obiectorum deferuntur ad ipsas
substantias sensitivas, easque informant: et sic sentiri. Nulla
enim res sentiri potest, nisi illi fiat similis sentiens vis: non potest autem
fieri similis, nisi illius informetur forma: tactus enim ut calorem
sentiat, calefi, calorique suscipit formam: Oculus vero formam visibilis.
Et quoniam hoc impossibile videtur, addit, formas esse incorporeas,
et immaterialiter recipi in potentia sentiente, ideoque sensus
fieri cum voluptate, quoniam potentia recipit actum sui perfectivum,
itaque perficitur. Ex quo sentire passionem esse perfectivam docet

Precedente Successiva

Schede storico-bibliografiche